Hrotsvitha primordia coenobii Gandersheimensis

Testo base di riferimento: H. Homeyer, 1979


Prologus

Ecce meae supplex humilis devotio mentis

Gliscit, felicis primordia Gandeshemensis

Pandere coenobii, quod cura non pigritanti

Construxere duces Saxonum iure potentes,

5

Liudulfus magnus clarus quoque filius eius

Oddo, qui coeptum perfecit opus memoratum.

 

Ordo nunc rerum deposcit debitus harum,

Vt prius illustris constructio Gandeshemensis

Apto coenobii recinatur carmine nostri;

Quod nam construxisse ducem reverenter eundem

5

Constat Saxonum quem praedixi, Liudulfum,

Hic praenobilium natus de stirpe parentum,

Ortus quique sui respondens nobilitati,

Moribus egregiis usuque suae probitatis

Inter Saxones crevit laudabilis omnes.

10

Namque fuit strenuus, forma nimiumque decorus,

Prudens in verbis, in cunctis cautus agendis,

Atque sui generis solus spes et decus omnis.

Hinc nam Francorum magni regis Hludowici

Militiae primis adscriptus pene sub annis,

15

Et ipso digne summo sublatus honore,

Gentis Saxonum mox suscepit comitatum;

Ac cito maioris donatus munere iuris,

Principibus fit par, ducibus sed nec fuit impar;

Quique suos omnes vicit pietate parentes,

20

Non minus insignis pompa vincebat honoris.

Cui coniux ergo fuerat praenobilis Oda,

Edita Francorum clara de stirpe potentum,

Filia Billungi, cuiusdam principis almi,

Atque bonae famae generosae scilicet Aedae.

25

Haec igitur crebro precibus consueverat Aeda

Se totamque suam domino committere vitam;

Saepius atque piis insistens sedula factis,

Promeruit, bene promissis edocta supernis,

Discere, baptista Christi referente beato,

30

Quod sua progenies seclis quandoque futuris

Possessura foret iuris decus imperialis.

Ergo nocturnas quondam scindente tenebras

Aurora lucis splendore suae rutilantis,

Haec prostrata sacram solito iacuit secus aram,

35

Sacratam sub baptistae Iohannis honore,

Oratu pulsando iugi penetralia coeli.

Cumque piam studiis mentem laxaret in illis,

Vidit prona pedes hominis, propius sibi stantis.

Ac commota parum, volvebat pectore multum,

40

Quis foret ille, suum qui conturbare secretum

Praesumpsisset, in hac hora precibus satis apta.

Fronteque de terra, modicum conversa, levato,

Aspexit iuvenem miro splendore micantem,

Indutum vestis velamine flavicomantis,

45

Ceu foret e pilis curvi contexta cameli;

Cuius, candori nimio pulchrae, faciei

Barbula parva, nigris sociata colore capillis,

Quoddam splendentis praestabat stemma nitoris.

Quem matrona videns nec mortalem fore credens

50

Obstupuit, mentis iuxta morem muliebris

Procumbens subito magno terrore coacta.

Ille sed affatu blando trepidam refovendo

Inquit: "Ne trepides, nec perturbata pavescas;

Sed cognosce, gravis pulso terrore timoris,

55

Quis sim! Magna tibi portans solamina, veni.

Nam sum Iohannes, liquidis qui tinguere lymphis

Christum promerui. Quia nos crebro coluisti,

Nuntio: Virginibus sacris tua clara propago

Instituet claustrum, pacem regnique triumphum,

60

Dum sua relligio studio steterit bene regum.

Hinc tua progenies seclis quandoque futuris

Culmine pollentis tanto clarescet honoris,

Vt terrenorum nullus tunc tempore regum

Iure potentatus illi valeat similari."

65

Dixerat, et subito rediens penetraverat aethra,

Linquens matronae solamen dulce benignae.

Huius magnifici decoris promissio grandis

Progeniem domnae claram specialiter Odae

Signavit, de qua natus dux inclitus Oddo

70

Sceptris Henricum regem genuit satis aptum,

Qui pater augusti fuit Oddonis venerandi,

Eius qui, regis fultus virtute perennis,

Postquam Saxonum rexit patris vice regnum,

Nutu divino benedictus namque secundo,

75

Imperii sedem Romani dignus eandem

Ac sceptrum iuris susceperat imperialis,

Aequivocumque sui natum pariter benedictum,

Disponente pia regis bonitate perennis,

Imperii sedem conscendere fecit eandem

80

Atque pari similis splendore frui dicionis.

Haec igitur modici demonstrat pagina libri

Plenius, e causis rerum quem scripsimus harum.

Nunc ad opus coeptum devote perficiendum

Est convertendus stylus noster studiosus.

85

Ast ubi Liudolfo fuerat venerabilis Oda

Foedere legali coniuncta, suo seniori,

Inter nostrates celebris profecerat omnes

Moribus et factis, callem gradiens pietatis,

Exemploque suae vivens matris venerandae,

90

Se totam domino commendabat prece sacra

Corde tenens matris monitum claustri faciendi

Hinc nam legalem non raro sui seniorem

Exhortabatur blandis nimium suadelis,

Vt de gazarum construxisset propriarum

95

Sumptu coenobium divinis laudibus aptum,

In quo sacrandae domino velamine sacro

Fine tenus castae possent habitare puellae

Atque vacare sui sancti famulamine sponsi.

His ergo monitis vir concedendo fidelis,

100

Coniugis electae precibus consenserat apte,

Ac sic communi similis conamine voti

Deservire deo coeperunt protinus ambo.

Quis fuit ecclesiae possessio denique parvae

Trans ripas Gandae supra montana locatae,

105

Vnde locum celebrem vocitabant Gandeshemensem.

Illic, obsequio domini digne celebrando

Dum locus investigari posset magis aptus,

Communi multas vita iunxere puellas,

Atque sui natam decreverunt Hathumodam

110

His habitu similem fieri, sociamque perennem.

Vtque puellaris rectrix fore posset ovilis,

Primitus hanc ipsam reverenter ad instituendam

Tradebant abbatissae cuidam venerandae,

Quae praelatarum vice succedendo priorum,

115

Tunc Herifordensem sortita fuit sibi sedem.

Tali divinum meditati sunt famulatum

Nisu Liudulfus coniux insignis et eius

Post haec acceptis proprii scriptis senioris,

Scilicet almifici regisque pii Hludowici

120

Eius permissu cum non modico comitatu

Romam pergebant, sanctique patris visitabant

Sedem muneribus dignis precibusque benignis,

Ipsius auxilio deposcentes sua vota

Iuxta velle dei sese persolvere posse.

125

Hisdem temporibus possedit papa beatus

Sergius ecclesiae primatum namque regendae.

Hic ubi perlegit chartas regis sibi missas,

Sensit honore ducem summo dignum venientem,

Et perquirendo causam, qua venerat illic,

130

Affatu miti blandum se praebuit illi.

Quem, ceu pontificem summum merito venerandum,

Exorans dux Liudulfus cum coniuge pronus,

Vtitur his verbis tota dulcedine mixtis:

"Inclite papa, tuis ne sis durus peregrinis,

135

Qui de longinquis terrarum venimus oris

Muneribus nostri famulatus te venerari.

Nitimur ardentis toto conamine mentis

Condere coenobium domini sub honore sacrandum;

Vnde quidem visum nobis est maxime iustum

140

A te consilii solamen quaerere certi

Et studium nostri tibi rite precando fateri,

Qui caput ecclesiae toto dominaris in orbe;

Quo, si forte tibi placeat devotio nostri,

Auxilium praebente tua pietate paterna,

145

Quod votis gerimus, factis bene perficiamus.

Ac tu - consilium nimis merito flagitamus -

Susceptis donis clementi pectore nostris,

Scilicet et regis compulsus amore perennis,

Praesta sanctorum nobis sacra pignora, quorum

150

Omnis coenobii constructio possit honori

Apte signari, sacris meritisque tueri.

Vtque sit absque iugo regum per secla potentum,

Nec terrenorum patiatur vim dominorum,

Hoc rectoris apostolici solum ditioni

155

Tradimus, ad defendendum pariterque regendum."

Haec dux. Et summus praesul sic Sergius orsus

Inquit: "Te miti complector pectore, fili,

Consortemque tuam pariter complector amandam,

Atque piis studiis gaudens congaudeo vestris,

160

Nec vobis credo fas esse negare petita.

Hic duo rectores fuerant aliquando potentes,

Praesul Anastasius sedis sanctissimus huius,

Et coapostolicus sacer Innocentius eius;

Qui post pastorem Petrum Paulumque magistrum

165

Ecclesiae meritis celebres fulsere supremis;

Quorum tam magna servantur corpora cura

Actenus a cunctis huius rectoribus urbis,

Vt nec particulam quisquam subtraxerit unquam,

Pleno membrorum numero remanente sacrorum.

170

Sed quia iure piis concedere debeo votis,

Amborum vobis donabo pignora gratis,

Corporibus sacris abscisa patenter ab ipsis;

Si sacramento confirmatis mihi facto,

Haec in coenobii venerari iam memorati

175

Fine tenus templo vestri munimine facto,

Nocte dieque sacris illic resonantibus hymnis,

Necnon accenso praeclaro lumine semper.

Hoc et apostolici iuris, sicut et petiistis,

Coenobium nostri designamus ditioni,

180

Vt terrenorum sit securum dominorum."

His dux promissis laetatus corde, verendis

Mandatis se pontificis summi fore sacris

Mox responsurum factis, inquit, studiosis,

Qui foret ecclesia dignus mox aedificanda.

185

Vt fert multorum sententia vere scientum,

Proxima coenobio fuerat tunc silvula, cincta

Collibus umbrosis, quibus et nos cingimur ipsis;

Necnon in silva fuerat sita parvula villa,

In qua Liudulfi soliti stabulare subulci,

190

Intra septa viri cuiusdam lassa quieti

Corpora nocturnis sua composuere sub horis,

Dum sibi commissos debebant pascere porcos.

Hic quondam, cum sanctorum venerabile festum

Esset cunctorum mox post biduum celebrandum,

195

Sub noctis claras tenebris ardere lucernas

In silva multas ipsi videre subulci.

His visis, cuncti mirabantur stupefacti,

Quid nova splendentis vellet sibi visio lucis,

Miro nocturnas scindens splendore tenebras;

200

Hocque domus patri narraverunt tremefacti,

Demonstrando locum, quem lux perfuderat ipsum.

Qui visu clare cupiens audita probare,

Extra tecta domus illis habitans sociatus,

Insomnem coepit noctem servare sequentem,

205

Non claudens oculos somno suadente gravatos,

Donec succensas rursus rutilare lucernas

Aucto vincentes numero videre priores,

Ipso quippe loco, sed prisco quam prius hora;

Ominis hoc signum felicis namque serenum

210

Vt Phoebus radios spargebat ab aethere primos,

Fit notum, fama cunctis prodente iocunda.

Nec latuisse ducem dignum potuit Liudulfum,

Aures sed citius dicto pulsaverat eius.

Ipseque sacrata festi mox nocte futuri

215

Observans caute, si quicquam postea tale

Coelitus ostensi monstraret visio signi,

Cum multis silvam pernox conspexerat ipsam.

Nec mora, cum nebula terras nox texerat atra,

Vndique silvestris per gyrum denique vallis,

220

In quo fundandum fuerat praenobile templum,

Ordine disposito cernuntur lumina plura;

Quae simul arboreas umbras noctisque tenebras

Clare pollentis scindebant luce nitoris.

Hinc simul astantes domino laudem referentes,

225

Omnes esse locum firmabant sanctificandum

Eius ad obsequium, qui luce repleverat illum.

At dux coelesti non ingratus pietati,

Arboribus mox succisis spinisque reiectis,

Consensuque suae dilectae coniugis Odae,

230

Omnino vallem mundari iussit eandem;

Silvestremque locum Faunis monstrisque repletum

Fecit mundatum divinis laudibus aptum.

Hinc, quos poscit opus, prius acquirens sibi sumptus,

Protinus ecclesiae construxit moenia pulchrae,

235

Quae splendor lucis designavit rutilantis.

Hac igitur causa fuerat iam coepta secundo

Coenobii sub honore dei constructio nostri

Interea lapides structurae convenientes

Non potuere locis nancisci prorsus in illis;

240

Vnde moram templi patitur perfectio coepti.

Abbatissa sed a domino sperans Hathumoda

Impetrare fide credente se omnia posse,

Frangebat sese nimio persaepe labore,

Nocte dieque deo sacris studiis famulando;

245

Et subiectarum multis illi sociatis,

Coelitus auxilii petiit solamina ferri,

Ne non perfectum remaneret opus bene coeptum.

Nec mora, coelestem quam quaerebat pietatem

Sensit adesse suis votis promptam misereri.

250

Nam ieiunando sacris precibusque vacando

Cum prostrata die quadam iacuit secus aram,

Vocis mansuetae monitis exire iubetur

Atque sequi volucrem, quam iam progressa sedentem

Cerneret in saxi cuiusdam vertice magni.

255

Ipsaque complectens animo praecepta parato,

Egreditur, dictis credens ex corde iubentis;

Ac cementariis secum sumptis bene gnaris

Perrexit citius quo duxit Spiritus almus,

Donec ad coeptum perrexit nobile templum.

260

Illic candidulam vidit residere columbam

In designati praecelso vertice saxi;

Quae mox expansis volitans praecesserat alis,

Temperat atque suum non sueto more volatum

Posset ut aereos directo tramite sulcos

265

Cum sociis gradiendo sequi virguncula Christi.

Cumque columba locum volitans venisset ad illum,

Quem nunc non sterilem magnis scimus fore petris,

Descendens terram rostro percusserat illam,

Sub cuius lapides latuerunt aggere plures.

270

Quo certa viso Christi dignissima virgo

Emundare locum socios praeceperat ipsum,

Tellurisque gravem fodiendo scindere molem.

Quo facto, praestante pia bonitate superna,

Copia magnarum monstratur multa petrarum;

275

Vnde monasterii cum templo moenia coepti

Omnia materiam possent traxisse petrinam.

Hinc magis atque magis toto conamine mentis

Factores templi, domini sub honore sacrandi,

Instabant operi mox nocte dieque recenti.

280

Sed dux Liudulfus, primus qui conditor eius.

Extitit et cura cuius processit origo

Omnis structurae precibus poscentibus Odae,

Proh dolor! ad summum non duxit opus studiosum

Sed naturalis saeva tactus nece mortis

285

Cogitur ante suum factori reddere flatum,

Quam perfecta domus domini foret inclita prorsus;

Commisitque suae carae moriendo relictae,

Atque suis natis, ducibus supra memoratis,

Totius infandi pondus curamque laboris,

290

Exorans votis ut complerent studiosis

Omnem coenobii structuram perficiendi.

Cuius in antiquo corpus venerabile templo

Tunc gremio terrae commendatum fuit apte;

Ossa sed annorum post decursus aliquorum

295

Sunt hac in ecclesia translata locanda novella.

Forsan ad hoc illum mundo deus abstulit isto,

Dum vix aetatis febres tetigit mediocres,

Illustris domnae post haec ut plenius Odae

Mens intenta deo, posset tractare superna,

300

Expers carnalis totius prorsus amoris.

Nec tamen auxilii solamen denegat illi,

Sed praestabat opem solita pietate recentem,

Qua suffulta suas posset ditescere nonnas

Omnibus his rebus, noster quibus indiget usus.

305

Ergo sui natam, Liutgardae nomine dictam,

Nutu clementis regis praestante perennis,

Elegit clarus Francorum rex Ludowicus

Regni consortem sibimet sociamque perennem,

Filius illius, cuius dono Liudulfus

310

Suscepit primum propriae gentis dominatum.

Quae regina quidem nobis ad prosperitatem

Facta, suae dignum sanctae matri famulatum

Praestat, opem regis praebens, proprii senioris,

Multaque coenobio promisit commoda nostro.

315

Interea Christi virgo felix Hathumoda,

Cum gregis undenos curam bis gesserat annos,

Ocius in Christo moriens transivit ad astra,

Gerbergae tenerum commisit ovile regendum.

Haec fuit illustri cuidam nimiumque potenti

320

Desponsata viro, Bernhardo nomine dicto;

Sed sese Christo clam consecraverat ipsa

Coelesti vere sponso velamine sacro,

Omnino sponsum spernens animo moriturum.

Nec tamen extemplo, pro seditione cavenda,

325

Auro fulgentes potuit deponere vestes,

Induitur solito sed vestitu pretioso.

Interea venit, quem sponsa dei reprobavit,

Vti colloquiis eius quaerens manifestis.

Audivit vero, votum quia fecerit ipsa,

330

Velle puellarem caste servare pudorem.

Quae cum tardaret cito nec procedere vellet,

Quod prius audierat, verum fore valde timebat;

Impatiensque morae domnam precibus placat Odam,

Donec ipsa suam iussit procedere natam,

335

Ornatam pulchre cultu vestis pretiosae,

Necnon gemmatis sponsarum more metallis.

Ast ubi Bernhardus vidit, quam desideravit,

His verbis caram causari fertur amicam:

"Non raro didici, fama procedente sinistra,

340

Quod tu nostrum disrumpere pactum

Et fidei foedus servandum solvere prorsus.

At nunc ad bellum citius properare futurum

Praecepto regis cogor, nostri senioris.

Hinc tempus quod nunc non est hoc discutiendi,

345

Si redeam certe sospes, comitante salute,

Scito procul dubio, quod te mihimet sociabo

Atque tui votum penitus pessumdabo vanum."

Dixerat, et dextra, permotus mente, levata,

Iurat per gladium, per candidulum quoque collum,

350

Iuxta posse sui factis praedicta repleri.

Respondens ergo Gerberg ait ore modesto:

"Christo me totam committo meam quoque vitam,

Vtque fiat de me iuxta domini, rogo, velle."

His ita colloquiis mutuo sermone peractis,

355

Bernhard mox abiit, casuque suo cito sensit,

Nil contra dominum quemcumque valere superbum;

Et quia plus iusto deliquit inania fando,

Decidit in bello victus virtute superna.

Ac Christi virgo sponsi coelestis amori

360

Se mox coniunxit, quem caste semper amavit.

Cuius primatus sexto, ni fallor, in anno

Brun dux, ecclesiam promptus defendere sanctam,

Incursu de saevorum satis Vngariorum

Proh dolor! ex ipsis domini pravis inimicis

365

Occiditur, binis cum praesidibus venerandis,

Omnibus atque viris propriae pariter legionis.

Quo mox occiso, iunior frater suus Oddo

Dux factus populi dono regis Hludowici,

Respondit factis sanctae voto genetricis,

370

Ac studio simili concordans nititur illi

Cultibus ecclesiam dignis ornare novellam,

Quae post haec anno fuerat sacranda secundo.

Moenia coenobii perfecit omnia nostri,

Commoda mansuris illic per secla puellis.

375

His bene perfectis, iuxta praecepta parentis

Eligitur, domna poscente videlicet Oda,

Ipsa dies templo condigne sanctificando,

In cuius noctis medio quam pluribus illo

Tertio conspicuae quondam fulsere lucernae,

380

Et quod cunctorum pariter venerabile festum

Sanctorum vasti fuerat per climata mundi,

Principio mensis celebrandum rite Novembris.

Hac fama templi passim resonante sacrandi,

Vndique permultae mox confluxere catervae,

385

Optantes diei praesentes esse celebri.

Scilicet aurorae primo candore micante,

Omnis nostrarum collectim turba sororum,

Susceptis patronorum gratulando piorum

Corporibus sacris, pergit resonantibus hymnis

390

Ad loca coenobii summo conamine structi.

Tunc tandem cunctis ad cultum rite paratis

Festi, Wichbertus praesul domini benedictus

Dedicat hoc templum domini sub honore decorum

Omnibus ad laudem sanctis per secla perennem,

395

Quorum nunc festum digne fuerat celebrandum.

Hoc nam facta fuit clari sacratio templi,

Centum mansuris octo vicibus revolutis

Octonis denis, uno pariter superaucto,

Postquam virgo puellaris sine sorde pudoris

400

Seclorum regem peperit propriumque parentem.

Tunc coepere locis primum silvestribus illis

Carmina divinae laudis clare resonare.

Exin et illius nostri collectio coetus

Illic permansit domino iugiter famulando.

405

Et licet abbatissa gregem Gerberga recentem

Caute servaret crebris monitisque doceret,

Conservare suae fuerant quae congrua vitae

Contra propositum nec quid patrare profanum,

Domna tamen conversando venerabilis Oda

410

Intra claustra monasterii cura vigilanti

Scrutatur coniunctarum persaepe sororum

Actus et studium, mores, vitae quoque cursum,

Ne vel, contempta maiorum lege sequenda,

Vivere lege sua reprobe praesumeret ulla,

415

Vel locus illiciti foret ullius peragendi,

Exemploque suo praemonstravit facienda.

Et ceu prudentis dulcis dilectio matris

Nunc terrore suas prohibet delinquere natas,

Nunc etiam monitis bona velle suadet amicis,

420

Sic haec sancta suas caras instruxit alumnas,

Nunc dominatricis mandando iure potentis,

Nunc etiam matris mulcendo more suavis,

Quo vita simili cunctae communiter uni

Servirent regi, iubilant cui sidera coeli.

425

Praeterea quas maternae pietatis amore

Nutrivit vere, magno veneratur honore,

Has ipsas vocitando suas saepissime domnas.

Nam quoties neptes eius proceresque nepotes,

Quos praepollentis decus extollebat honoris,

430

Eius ad implendum convenerunt famulatum,

Certantes donis illam donare coruscis,

Regis ut illustrem socrum propriamque parentem,

Illos mox verbis affari dicitur istis:

"Exortans moneo vos, o mea pignora cara,

435

Vt maturetis condignis primulae vestris

Muneribus nostras large ditescere domnas,

Hic servire piis debent quae sedulo nostris

Patronis, quorum meritis, precibus quoque sacris

Successus nobis optatae prosperitatis

440

Necnon regalis decus accedebat honoris."

Hac ratione suam stirpem persuaserat omnem

Erga coenobii cultum pie sollicitari.

Et loca, quae generi dono regis Hludowici

Possessura quidem proprium suscepit in usum,

445

Permittente sua pariter pietate benigna,

Ecclesiae tradi faciebat Gandeshemensi.

Nec rex ipse locum sublimavit minus illum,

Liudgardis pia reginae bonitate precante;

Sed tradens illi largitur praedia multa

450

In ius Gerbergae, nostrae rectricis amandae,

Ipsius illustris reginae namque sororis.

Quem rex Arnulfus, successor scilicet huius,

Posthac per scriptum regali iure statutum

Firmat, vinetis eius dono superauctis;

455

Ac sic coenobio succedunt prospera plura,

Summorum meritis intercedentibus almis

Pontificum, quorum constat sub honore dicatum.

Sed ne plus iusto fragiles extollere mentes

Suaderet talis successus prosperitatis,

460

Vtque probaretur felix nostri dominatrix,

Vere iudicii salubris censura superni

Perplures horum mundo subtraxerat isto,

Quorum coenobium fuerat solamine fultum.

Ergo rege pio iam defuncto Hludowico,

465

Qui regum primus nostros tradebat in usus

Regali prius obsequio loca debita multa,

Necnon chyrographis eius sub nomine scriptis

Iura monasterii firmaverat omnia nostri;

Eius post annos discessus denique paucos

470

Liudgardis regina, sui dignissima regni

Consors, tantorum quae nobis causa bonorum

Extitit, e mundo discessit proh dolor! isto

Non sine nostrarum magno rerum detrimento.

Cuinam consimilis successit causa doloris,

475

Abbatissa bonis Gerberg quia dedita curis,

Quae praedictorum suffulta iuvamine regum,

Necnon reginae germano foedere iunctae

Coenobium donis ornavit saepe coruscis,

Vsibus et quaestum nostris superaddidit amplum,

480

Postquam bis denos binos quoque praefuit annos,

Officio vice rectricis perfuncta prioris,

Deposito fragilis mortali pondere carnis,

Deposito fragilis mortali pondere carnis,

Factori flatum reddebat ab aethre receptum;

485

Orbatumque sui dimisit ovile sorori

Christinae procurandum sancteque tuendum.

Quae praefatarum mores sectando sororum

Atque sui vitam bene praemeditando gerendam

Illis fit similis magnae forma probitatis,

490

Quis fuit aequalis provectu nobilitatis.

Mater et illius, stabilem corrumpere cuius

Mentem nullarum potuit mutatio rerum,

Quo minus obsequio domini fieret studiosa,

Provocat exemplis illam, monitis quoque crebris,

495

Vt sese semper circumspiciens sapienter,

Commissum caute sibimet servaret ovile,

Necnon factorum iuxta meritum variorum

Nunc pie subiectas monitis mulceret amicis,

Nunc etiam verbis iuste terreret acerbis,

500

Ne quem divini ritum cultus violari

Torpens affectus cordis permitteret eius.

Ipsaque domna sui studio laudabilis Oda,

Quae claris splendens radiis mirae bonitatis,

Sat dilecta deo fuerat, celebris quoque mundo,

505

Semper maternae solito pietatis amore

Eius adoptivis studuit conquirere natis,

Quicquid nonnarum deposcere sciverat usum;

Oddonisque ducis clari devotio grandis

Concordando suae votis carae genitricis,

510

Auxilio regum, quibus exhibuit famulatum,

Ipsum virgineum coetum Christi famularum

Fovit clementer, necnon provexit amanter.

Nec propriae vitae compelli quivit amore,

Vt vel eas damno laedendo tangeret ullo,

515

Vel minus impleret, quae mater digna iuberet.

Ac sic concessae sibimet per tempora vitae

Omni ferventis studuit conamine mentis

Coenobio patronorum praebere suorum

Ipsius auxilii semper tutamina certi;

520

Nec vice terribilis metui petiit senioris,

Sed bene mansueti genitoris ad instar amari.

Vnde loco non immerito permansit in illo

Hactenus insignis laus illius pietatis.

Nos quoque permotae tantae dulcedine famae,

525

Necdum maternis quae tunc erupimus alvis,

Sed fuimus vere longo post tempore natae,

Haut minus illius constanter amore flagramus,

Quam qui praesentem contemplabantur eundem

Atque suae donis ditabantur pietatis.

530

Hic igitur talis praeclarae vir pietatis,

Qui pius urbicolis tribuit bona talia nostris,

Morte sui matrem nostri domnamque potentem

Praeveniendo prior, vetiti pro crimine pomi,

Quod protoplastes degustavere parentes,

535

Exuitur membris limoso stamine textis,

Proh dolor! atque seris clausit sua lumina mortis,

Coetu nostrarum circumvallante sororum

Pernimio domni fletu lectum morituri.

Cuius ad exequias summo nisu celebrandas

540

Vndique nostrates confluxerunt lacrimantes,

Atque sui lethum cari senioris amarum

Omnes immodicis pariter flevere lamentis.

Sed luctum procerum, vulgi pariterque lamentum,

Vicit nonnarum miseranda querela suarum;

545

Quae pro defectu mentis solito muliebris

Vivere spernentes, citiusque mori cupientes,

In lacrumando modum voluerunt ponere nullum.

Hinc patris eiusdem cari dominique benigni

Corpus per triduum conservabant inhumatum

550

Ceu sese lacrimis sperarent posse refusis

Extincti flatum citius revocare reductum.

Tandem consilium sapiens satis advenientum

Decernens vanae spei debere reniti,

Ocius in tumulo non absque dolore parato,

555

Sed luctu nimio circumstantium madefacto,

Membra ducis tanti digne servanda locari

Fecit in ecclesiae medio, quam struxerat ipse.

Illic nostrarum studio certante sororum,

Continuis precibus dilectus spiritus eius

560

Semper Celsithroni commendatur pietati,

Quo det ei requiem clemens sine fine perennem.

Scilicet ante dies octo totidem quoque noctes,

Quam ducis occasus miserabilis accidit huius,

Ipsius nato, regi quandoque futuro,

565

Nascitur Henrico famosus filius Oddo,

Qui fuit electus regis pietate perennis

Primus Saxonum rex post patrem strenuorum

Augustus Romanorum pariterque potentum.

Mensibus hinc senis cursu volitante peractis,

570

Dum decus hoc tanti clarum generis fuit ortum,

In quo laeta procul dubio promissa repleta

Christi baptistae creduntur primitus esse,

Istius exiguae quae mox in vertice Musae

Aedae namque suae memini fore dicta parenti,

575

Oda nimis felix, nostri spes et dominatrix,

Quum decies denos septem quoque vixerat annos,

Vitam fine bono consummans transit ad astra,

Exspectans spe felici tempus redeundi

Flatus, atque resurgendi de pulvere pleni

580

Corporis in tumulo, quod nunc sub tegmine duro

Iuxta natarum requiescit busta suarum.

Nec Christina, suis quae sola remansit alumnis,

Iam tunc instantis grandis dulcedo doloris,

Plus quam bis ternos post matrem vixerat annos;

585

Sed reddens animam, Factore vocante beatam,

Iungitur in lucis patria pacisque perennis

Eius germanis, quarum pollebat honoris

Heres et sanctae sectatrix inclita vitae.

Quas matri cunctas in coelo consociatas,

590

Alme Pater, tecum praesta gaudere per aevum,

Illius boni mercede perenniter uti,

Quod retro cuncta tuis servasti secula caris,

Quo te cum Nato necnon cum Flamine sacro

Solum rectorem coelestibus imperitantem

595

Dulci laetitiae laudemus voce iocundae.